HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT VII: De regno Alexandrae, et de filiis ejus, Hircano et Aristobulo

Quae dum regnaret, Hircanum primogenitum pontificem declaravit, eum futurum regem indicans, quia modestus erat; minorem vero Aristobulum, eo quod ferventis animi videretur, privatim vivere coegit. Eo tempore orta est in Judaea haeresis Pharisaeorum, de quibus post cum sectis aliis explicabitur, quorum consilio utebatur in omnibus Alexandra, ita ut eorum consilio optimates quosque Judaeorum, aut exsilio damnaret, aut interficeret. Denique Diogenem, qui Alexandro amicissimus fuerat, occidit. Alienigenarum quidem duos sibi conflaverat exercitus, ut in Judaeos tutius debaccharet. Proinde multi ad Aristobulum confugerant, ut ejus patrocinio tuerentur. Nono autem regni sui anno aegrotavit Alexandra, et Aristobulus, collecta plurimorum manu, post matrem se regnaturum declaravit. Ob hoc miserata quaerelas Hircani mater, conjugem Aristobuli cum filiis in custodia recludens, obsides accepit, ne regnum sibi Aristobulus usurparet.